Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Zachariæ 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasivirum, qui excitatur de somno suo.
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Etdixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius,et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erantsuper caput eius.
3 Et duæ olivæ super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.3 Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una asinistris eius”.
4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ?4 Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunthaec, domine mi?”.
5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit adme: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.
6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.6 Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabeldicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominusexercituum.
7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educetlapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :8 Et factum est verbum Dominiad me dicens:
9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficienteam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
10 Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.10 Quis enim despexitdiem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manuZorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.
11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?11 Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteramcandelabri et ad sinistram eius?”.
12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quidsunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.
13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.13 Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non,domine mi”.
14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatoriuniversae terrae”.