Scrutatio

Monday, 15 April 2024 - San Damiano de Veuster ( Letture di oggi)

Zachariæ 1


font
VULGATABIBBIA
1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens :1 Nell'ottavo mese dell'anno secondo del regno di Dario, fu rivolta questa parola del Signore al profeta Zaccaria figlio di Barachia, figlio di Iddò:
2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.2 "Il Signore si è molto sdegnato contro i vostri padri.
3 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum :
Convertimini ad me, ait Dominus exercituum,
et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
3 Tu dunque riferirai loro: Così parla il Signore degli eserciti: Convertitevi a me - oracolo del Signore degli eserciti - e io mi rivolgerò a voi, dice il Signore degli eserciti.
4 Ne sitis sicut patres vestri,
ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes :
Hæc dicit Dominus exercituum :
Convertimini de viis vestris malis,
et de cogitationibus vestris pessimis :
et non audierunt, neque attenderunt ad me,
dicit Dominus.
4 Non siate come i vostri padri, ai quali i profeti di un tempo andavan gridando: Dice il Signore degli eserciti: Tornate indietro dal vostro cammino perverso e dalle vostre opere malvage. Ma essi non vollero ascoltare e non mi prestarono attenzione, dice il Signore.
5 Patres vestri, ubi sunt ?
et prophetæ numquid in sempiternum vivent ?
5 Dove sono i vostri padri? I profeti forse vivranno sempre?
6 Verumtamen verba mea, et legitima mea,
quæ mandavi servis meis prophetis,
numquid non comprehenderunt patres vestros,
et conversi sunt, et dixerunt :
Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,
fecit nobis ?
6 Le parole e i decreti che io avevo comunicato ai miei servi, i profeti, non si sono forse adempiuti sui padri vostri? Essi si sono convertiti e hanno detto: Quanto il Signore degli eserciti ci aveva minacciato a causa dei nostri traviamenti e delle nostre colpe, l'ha eseguito sopra di noi".

7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens :7 Il ventiquattro dell'undecimo mese, cioè il mese di Sebàt, l'anno secondo di Dario, questa parola del Signore si manifestò al profeta Zaccaria, figlio di Iddò.
8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.8 Io ebbi una visione di notte. Un uomo, in groppa a un cavallo rosso, stava fra i mirti in una valle profonda; dietro a lui stavano altri cavalli rossi, sauri e bianchi.
9 Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.9 Io domandai: "Mio signore, che significano queste cose?". L'angelo che parlava con me mi rispose: "Io t'indicherò ciò che esse significano".
10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.10 Allora l'uomo che stava fra i mirti prese a dire: "Essi sono coloro che il Signore ha inviati a percorrere la terra".
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.11 Si rivolsero infatti all'angelo del Signore che stava fra i mirti e gli dissero: "Abbiamo percorso la terra: è tutta tranquilla".
12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.12 Allora l'angelo del Signore disse: "Signore degli eserciti, fino a quando rifiuterai di aver pietà di Gerusalemme e delle città di Giuda, contro le quali sei sdegnato? Sono ormai settant'anni!".
13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.13 E all'angelo che parlava con me il Signore rivolse parole buone, piene di conforto.
14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :
Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
14 Poi l'angelo che parlava con me mi disse: "Fa' sapere questo: Così dice il Signore degli eserciti: Io sono ingelosito per Gerusalemme e per Sion di gelosia grande;
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,
quia ego iratus sum parum,
ipsi vero adjuverunt in malum.
15 ma ardo di sdegno contro le nazioni superbe, poiché mentre io ero un poco sdegnato, esse cooperarono al disastro.
16 Propterea hæc dicit Dominus :
Revertar ad Jerusalem in misericordiis,
et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,
et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
16 Perciò dice il Signore: Io di nuovo mi volgo con compassione a Gerusalemme: la mia casa vi sarà riedificata - parola del Signore degli eserciti - e la corda del muratore sarà tesa di nuovo sopra Gerusalemme.
17 Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :
Adhuc affluent civitates meæ bonis,
et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.

17 Fa' sapere anche questo: Così dice il Signore degli eserciti: Le mie città avranno sovrabbondanza di beni, il Signore avrà ancora compassione di Sion ed eleggerà di nuovo Gerusalemme".
18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
19 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
21 Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.