1Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.
2Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
3Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
4Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus.
5Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
6Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi : incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus.
7Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ; turbabuntur pelles terræ Madian.
8Numquid in fluminibus iratus es, Domine ? aut in fluminibus furor tuus ? vel in mari indignatio tua ? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio.
9Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es ; fluvios scindes terræ.
10Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit.
11Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ.
12In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes.
13Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
14Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
15Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
16Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.
18Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo.
19Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum : et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

123