Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Nahum 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.
2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus :
ulciscens Dominus, et habens furorem :
ulciscens Dominus in hostes suos,
et irascens ipse inimicis suis.
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus,
ulciscens Dominus et habens furorem,
ulciscens Dominus in hostes suos
et servans iram inimicis suis.
3 Dominus patiens, et magnus fortitudine,
et mundans non faciet innocentem.
Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,
et nebulæ pulvis pedum ejus.
3 Dominus patiens et magnus fortitudine,
nullumque impunitum derelinquet Dominus.
In tempestate et turbine via eius,
et nubes pulvis pedum eius.
4 Increpans mare, et exsiccans illud,
et omnia flumina ad desertum deducens.
Infirmatus est Basan et Carmelus,
et flos Libani elanguit.
4 Increpans mare et exsiccans illud
et omnia flumina ad desertum deducens.
Elanguit Basan et Carmelus,
et flos Libani elanguit.
5 Montes commoti sunt ab eo,
et colles desolati sunt :
et contremuit terra a facie ejus,
et orbis, et omnes habitantes in eo.
5 Montes commoti sunt ab eo,
et colles conturbati;
et contremuit terra a facie eius
et orbis et omnes habitantes in eo.
6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?
et quis resistet in ira furoris ejus ?
Indignatio ejus effusa est ut ignis,
et petræ dissolutæ sunt ab eo.
6 Ante faciem indignationis eius quis stabit,
et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis,
et petrae dissolutae sunt ab eo.
7 Bonus Dominus,
et confortans in die tribulationis,
et sciens sperantes in se.
7 Bonus Dominus,
refugium in die tribulationis
et sciens sperantes in se
8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,
et inimicos ejus persequentur tenebræ.
8 et in diluvio transeunte;
consummationem faciet adversariorum suorum,
et inimicos eius persequentur tenebrae.
9 Quid cogitatis contra Dominum ?
Consummationem ipse faciet :
non consurget duplex tribulatio,
9 Quid cogitatis contra Dominum?
Consummationem ipse faciet;
non consurget duplex tribulatio.
10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur,
sic convivium eorum pariter potantium ;
consumentur quasi stipula ariditate plena.
10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes
et sicut potatores inebriati
consumentur quasi stipula omnino arida.
11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,
mente pertractans prævaricationem.
11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam,
mente pertractans praevaricationem.
12 Hæc dicit Dominus :
Si perfecti fuerint, et ita plures,
sic quoque attondentur, et pertransibit :
afflixi te, et non affligam te ultra.
12 Haec dicit Dominus:
“ Et si incolumes fuerint et numerosi,
sic quoque attondentur et pertransibunt;
afflixi te et non affligam te ultra.
13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,
et vincula tua disrumpam.
13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo
et vincula tua disrumpam ”.
14 Et præcipiet super te Dominus ;
non seminabitur ex nomine tuo amplius :
de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;
ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
14 Et praecipiet super te Dominus:
“ Non seminabitur ex nomine tuo amplius.
De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile;
ponam sepulcrum tuum,
quia inhonoratus es ”.
15 Ecce super montes pedes evangelizantis,
et annuntiantis pacem.
Celebra, Juda, festivitates tuas,
et redde vota tua,
quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :
universus interiit.