Scrutatio

Saturday, 25 May 2024 - Santa Maria Maddalena de' Pazzi ( Letture di oggi)

Abdiæ 1


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom :
Auditum audivimus a Domino,
et legatum ad gentes misit :
surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.
1 חזון עבדיה כה אמר אדני יהוה לאדום שמועה שמענו מאת יהוה וציר בגוים שלח קומו ונקומה עליה למלחמה
2 Ecce parvulum dedi te in gentibus :
contemptibilis tu es valde.
2 הנה קטן נתתיך בגוים בזוי אתה מאד
3 Superbia cordis tui extulit te,
habitantem in scissuris petrarum,
exaltantem solium tuum ;
qui dicis in corde tuo :
Quis detrahet me in terram ?
3 זדון לבך השיאך שכני בחגוי סלע מרום שבתו אמר בלבו מי יורדני ארץ
4 Si exaltatus fueris ut aquila,
et si inter sidera posueris nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
4 אם תגביה כנשר ואם בין כוכבים שים קנך משם אורידך נאם יהוה
5 Si fures introissent ad te,
si latrones per noctem,
quomodo conticuisses ?
nonne furati essent sufficientia sibi ?
Si vindemiatores introissent ad te,
numquid saltem racemum reliquissent tibi ?
5 אם גנבים באו לך אם שודדי לילה איך נדמיתה הלוא יגנבו דים אם בצרים באו לך הלוא ישאירו עללות
6 Quomodo scrutati sunt Esau ;
investigaverunt abscondita ejus ?
6 איך נחפשו עשו נבעו מצפניו
7 Usque ad terminum emiserunt te :
omnes viri fœderis tui illuserunt tibi :
invaluerunt adversum te viri pacis tuæ,
qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ;
non est prudentia in eo.
7 עד הגבול שלחוך כל אנשי בריתך השיאוך יכלו לך אנשי שלמך לחמך ישימו מזור תחתיך אין תבונה בו
8 Numquid non in die illa, dicit Dominus,
perdam sapientes de Idumæa,
et prudentiam de monte Esau ?
8 הלוא ביום ההוא נאם יהוה והאבדתי חכמים מאדום ותבונה מהר עשו
9 Et timebunt fortes tui a meridie,
ut intereat vir de monte Esau.
9 וחתו גבוריך תימן למען יכרת איש מהר עשו מקטל
10 Propter interfectionem,
et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob,
operiet te confusio, et peribis in æternum.
10 מחמס אחיך יעקב תכסך בושה ונכרת לעולם
11 In die cum stares adversus eum,
quando capiebant alieni exercitum ejus,
et extranei ingrediebantur portas ejus,
et super Jerusalem mittebant sortem,
tu quoque eras quasi unus ex eis.
11 ביום עמדך מנגד ביום שבות זרים חילו ונכרים באו שערו ועל ירושלם ידו גורל גם אתה כאחד מהם
12 Et non despicies in die fratris tui,
in die peregrinationis ejus :
et non lætaberis super filios Juda
in die perditionis eorum :
et non magnificabis os tuum
in die angustiæ.
12 ואל תרא ביום אחיך ביום נכרו ואל תשמח לבני יהודה ביום אבדם ואל תגדל פיך ביום צרה
13 Neque ingredieris portam populi mei
in die ruinæ eorum ;
neque despicies et tu in malis ejus
in die vastitatis illius.
Et non emitteris adversus exercitum ejus
in die vastitatis illius,
13 אל תבוא בשער עמי ביום אידם אל תרא גם אתה ברעתו ביום אידו ואל תשלחנה בחילו ביום אידו
14 neque stabis in exitibus
ut interficias eos qui fugerint,
et non concludes reliquos ejus
in die tribulationis.
14 ואל תעמד על הפרק להכרית את פליטיו ואל תסגר שרידיו ביום צרה
15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :
sicut fecisti, fiet tibi ;
retributionem tuam convertet in caput tuum.
15 כי קרוב יום יהוה על כל הגוים כאשר עשית יעשה לך גמלך ישוב בראשך
16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,
bibent omnes gentes jugiter :
et bibent, et absorbebunt,
et erunt quasi non sint.
16 כי כאשר שתיתם על הר קדשי ישתו כל הגוים תמיד ושתו ולעו והיו כלוא היו
17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;
et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
17 ובהר ציון תהיה פליטה והיה קדש וירשו בית יעקב את מורשיהם
18 Et erit domus Jacob ignis,
et domus Joseph flamma,
et domus Esau stipula :
et succendentur in eis, et devorabunt eos,
et non erunt reliquiæ domus Esau,
quia Dominus locutus est.
18 והיה בית יעקב אש ובית יוסף להבה ובית עשו לקש ודלקו בהם ואכלום ולא יהיה שריד לבית עשו כי יהוה דבר
19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,
et qui in campestribus, Philisthiim :
et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,
et Benjamin possidebit Galaad.
19 וירשו הנגב את הר עשו והשפלה את פלשתים וירשו את שדה אפרים ואת שדה שמרון ובנימן את הגלעד
20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,
omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :
et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,
possidebit civitates austri.
20 וגלת החל הזה לבני ישראל אשר כנענים עד צרפת וגלת ירושלם אשר בספרד ירשו את ערי הנגב
21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,
et erit Domino regnum.
21 ועלו מושעים בהר ציון לשפט את הר עשו והיתה ליהוה המלוכה