1Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
2Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.
3Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.
4Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
5Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.