Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Osee 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae,Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regisIsrael.
2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
“ Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhucmodicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnumdomus Israel;
5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absquemisericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos inarcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.
8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.8 Et ablactavit eam,quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
9 Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.9 Et dixit:“ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.