1Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens : 2Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch : 3Dixisti : Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. 4Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc : 5et tu quæris tibi grandia ? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online