Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Levítivo 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :2 “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,
3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,
4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.
5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes.
6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae,
7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus.
9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis;
15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,15 et de olei log mittet in manum suam sinistram
16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto
18 et super caput ejus.18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino
19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log
22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.
23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino;
25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri;
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino;
28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto.
29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;
30 et turturem sive pullum columbæ offeret,30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret,
31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui ”.
33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae,
35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea".
36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum;
37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.
39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam,
40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo;
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,
44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda.
45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.
46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;
47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.
49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum
50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;
52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;
53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda.
54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,54 Ista est lex omnis leprae et scabiei,
55 lepræ vestium et domorum,55 leprae vestium et domorum,
56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,56 tumoris et pustulae et lucentis maculae,
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.