Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Isaiæ 39


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.1 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonislitteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.
2 Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.2 Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui etargentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilissuae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod nonostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “ Quiddixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ”. Et dixit Ezechias: “ De terralonginqua venerunt ad me, de Babylone ”.
4 Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.4 Et dixit: “Quid viderunt in domotua?”. Et dixit Ezechias: “ Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuitres, quam non ostenderim eis in thesauris meis ”.
5 Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum.5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: “ Audi verbum Domini exercituum:
6 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.6 Ecce diesvenient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaveruntpatres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicitDominus.
7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, eterunt eunuchi in palatio regis Babylonis ”.
8 Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est ”. Et dixit: “ Dummodo fiat pax etsecuritas in diebus meis ”.