Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Isaiæ 33


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?
et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?
Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;
cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
1 Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit;
qui devastas, cum nemo te devastaverit!
Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;
cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
2 Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus ;
esto brachium nostrum in mane,
et salus nostra in tempore tribulationis.
2 Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus;
esto brachium nostrum in mane
et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce angeli fugerunt populi,
et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
3 A voce fragoris fugerunt populi,
ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,
velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
4 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus;
sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.
5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;
implevit Sion judicio et justitia.
5 Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso;
implet Sion iudicio et iustitia.
6 Et erit fides in temporibus tuis :
divitiæ salutis sapientia et scientia ;
timor Domini ipse est thesaurus ejus.
6 Et erit firmitas in temporibus tuis;
divitiae salutis sapientia et scientia:
timor Domini ipse est thesaurus eius.
7 Ecce videntes clamabunt foris ;
angeli pacis amare flebunt.
7 Ecce praecones clamabunt foris,
angeli pacis amare flebunt.
8 Dissipatæ sunt viæ,
cessavit transiens per semitam :
irritum factum est pactum, projecit civitates,
non reputavit homines.
8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam;
irritum fecit pactum,
reiecit testes,
non reputavit homines.
9 Luxit et elanguit terra ;
confusus est Libanus, et obsorduit :
et factus est Saron sicut desertum,
et concussa est Basan, et Carmelus.
9 Luget et elanguescit terra,
confusus est Libanus et obsorduit,
et factus est Saron sicut desertum,
et exaruerunt Basan et Carmelus.
10 Nunc consurgam, dicit Dominus ;
nunc exaltabor, nunc sublevabor.
10 “ Nunc consurgam, dicit Dominus,
nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ;
spiritus vester ut ignis vorabit vos.
11 Concipietis fenum, parietis stipulam;
spiritus meus ut ignis vorabit vos.
12 Et erunt populi quasi de incendio cinis ;
spinæ congregatæ igni comburentur.
12 Et erunt populi fornaces calcis:
spinae congregatae igne comburentur.
13 Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;
et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
13 Audite, qui longe estis, quae fecerim,
et cognoscite, vicini, fortitudinem meam ”.
14 Conterriti sunt in Sion peccatores ;
possedit tremor hypocritas.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
14 Conterriti sunt in Sion peccatores,
possedit tremor impios.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?
Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,
qui projicit avaritiam ex calumnia,
et excutit manus suas ab omni munere,
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos ne videat malum.
15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates,
qui reicit lucra ex rapinis
et excutit manus suas, ne munera accipiat,
qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos, ne videat malum:
16 Iste in excelsis habitabit ;
munimenta saxorum sublimitas ejus :
panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
16 iste in excelsis habitabit,
munimenta saxorum refugium eius;
panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus,
cernent terram de longe.
17 Regem in decore suo videbunt oculi tui,
cernent terram longinquam.
18 Cor tuum meditabitur timorem :
ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?
ubi doctor parvulorum ?
18 Cor tuum cum timore inquiret:
“ Ubi est scriba? Ubi ponderator?
Ubi computator turrium? ”.
19 Populum impudentem non videbis,
populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere
disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
19 Populum impudentem non videbis,
populum profundi sermonis, ininterpretabilis,
linguae barbarae absque intellegentia.
20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :
oculi tui videbunt Jerusalem,
habitationem opulentam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;
nec auferentur clavi ejus in sempiternum,
et omnes funiculi ejus non rumpentur :
20 Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum!
Oculi tui videbunt Ierusalem,
habitationem securam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;
nec auferentur clavi eius in sempiternum,
et omnes funiculi eius non rumpentur.
21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :
locus fluviorum rivi latissimi et patentes :
non transibit per eum navis remigum,
neque trieris magna transgredietur eum.
21 Quia ibi potens Dominus pro nobis
loco fluviorum, rivorum late patentium;
non transibit ibi navis remigum,
neque navis magna transgredietur eum.
22 Dominus enim judex noster,
Dominus legifer noster,
Dominus rex noster,
ipse salvabit nos.
22 Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster,
Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui,
et non prævalebunt ;
sic erit malus tuus
ut dilatare signum non queas.
Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;
claudi diripient rapinam.
23 Laxati sunt funiculi tui
nec sustinent malum suum,
ut dilatare velum non queant.
Tunc divident caeci praedam multam;
claudi diripient rapinam.
24 Nec dicet vicinus : Elangui ;
populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
24 Nec dicet incola: “ Elangui ”.
Populus, qui habitat in ea,
auferetur ab eo iniquitas.