Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Isaiæ 22


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti
et tu omnis in tecta ?
1 Oraculum vallis Visionis.
Quidnam tibi est,
quia ascendisti omnis in tecta,
2 Clamoris plena, urbs frequens,
civitas exsultans ;
interfecti tui, non interfecti gladio,
nec mortui in bello.
2 clamoris plena, urbs tumultuans,
civitas exsultans?
Interfecti tui non interfecti gladio
nec mortui in bello;
3 Cuncti principes tui fugerunt simul
dureque ligati sunt ;
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;
procul fugerunt.
3 cuncti principes tui fugerunt
simul sine arcu capti;
omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul,
procul fugerunt.
4 Propterea dixi : Recedite a me :
amare flebo ;
nolite incumbere ut consolemini me
super vastitate filiæ populi mei ;
4 Propterea dixi: “ Recedite a me,
amare flebo;
nolite incumbere, ut consolemini me
super vastitate filiae populi mei ”.
5 dies enim interfectionis,
et conculcationis, et fletuum,
Domino Deo exercituum,
in valle Visionis,
scrutans murum,
et magnificus super montem.
5 Dies enim confusionis
et conculcationis et fletus
Domino, Deo exercituum, in valle Visionis,
eversio murorum et vociferatio ad montem.
6 Et Ælam sumpsit pharetram,
currum hominis equitis,
et parietem nudavit clypeus.
6 Et Elam sumpsit pharetram,
in agmine hominum equitum,
et Cir nudavit clipeum.
7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,
et equites ponent sedes suas in porta.
7 Et electae valles tuae
plenae sunt quadrigarum,
et equites ponunt sedes suas in porta.
8 Et revelabitur operimentum Judæ,
et videbis in die illa
armamentarium domus saltus.
8 Et revelatum est operimentum Iudae,
et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
9 Et scissuras civitatis David videbitis,
quia multiplicatæ sunt ;
et congregastis aquas piscinæ inferioris,
9 et scissuras civitatis David vidistis,
quia multiplicatae sunt;
et congregastis aquas piscinae inferioris.
10 et domos Jerusalem numerastis,
et destruxistis domos ad muniendum murum.
10 Et domos Ierusalem numerastis
et destruxistis domos
ad muniendum murum;
11 Et lacum fecistis inter duos muros
ad aquam piscinæ veteris ;
et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,
et operatorem ejus de longe non vidistis.
11 et lacum fecistis inter duos muros
pro aqua piscinae veteris;
sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec,
et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
12 Et vocabit Dominus Deus exercituum
in die illa
ad fletum, et ad planctum,
ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa
ad fletum et ad planctum,
ad calvitium et ad cingendum saccum;
13 et ecce gaudium et lætitia,
occidere vitulos et jugulare arietes,
comedere carnes, et bibere vinum :
comedamus et bibamus,
cras enim moriemur.
13 et ecce gaudium et laetitia,
occidere boves et iugulare pecus,
comedere carnes et bibere vinum:
“ Comedamus et bibamus,
cras enim moriemur ”.
14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :
Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,
dicit Dominus Deus exercituum.
14 Et revelatum est in auribus meis
a Domino exercituum:
“ Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ”,
dicit Dominus, Deus exercituum.
15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :
Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,
ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :
15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum:
“ Vade, ingredere ad procuratorem istum,
ad Sobnam praepositum palatii:
16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ?
quia excidisti tibi hic sepulchrum,
excidisti in excelso memoriale diligenter,
in petra tabernaculum tibi.
16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic,
quia excidisti tibi hic sepulcrum?”.
Effodiens in excelso sepulcrum suum,
excavabat in petra tabernaculum sibi.
17 Ecce Dominus asportari te faciet,
sicut asportatur gallus gallinaceus ;
et quasi amictum, sic sublevabit te.
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo,
violenter te apprehendens.
18 Coronas coronabit te tribulatione ;
quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;
ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,
ignominia domus domini tui.
18 In globum te convolvet glomerans;
quasi pilam mittet te
in terram latam et spatiosam:
ibi morieris,
et ibi erunt currus gloriae tuae,
ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua,
et de ministerio tuo deponam te.
19 Et expellam te de statione tua
et de ministerio tuo deponam te.
20 Et erit in die illa :
vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
20 Et erit in die illa:
vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunica tua,
et cingulo tuo confortabo eum,
et potestatem tuam dabo in manu ejus ;
et erit quasi pater habitantibus Jerusalem
et domui Juda.
21 et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo cingam eum
et potestatem tuam dabo in manu eius;
et erit in patrem habitantibus Ierusalem
et domui Iudae.
22 Et dabo clavem domus David
super humerum ejus ;
et aperiet, et non erit qui claudat ;
et claudet, et non erit qui aperiat.
22 Et dabo clavem domus David
super umerum eius;
et aperiet, et non erit qui claudat;
et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco fideli,
et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
23 Et figam illum paxillum in loco securo,
et erit in solium gloriae domui patris sui.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;
vasorum diversa genera,
omne vas parvulum,
a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines etstirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum,
auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,
et frangetur, et cadet,
et peribit quod pependerat in eo,
quia Dominus locutus est.
25 In die illa, dicitDominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, etfrangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”.