Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondus Machabaeorum 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :1 Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templumquidem et civitatem receperunt;
2 aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :2 aras autem, quas alienigenae per plateamexstruxerant, itemque delubra demoliti sunt
3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.3 et, purgato templo, aliud altarefecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtuleruntpost biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt.
4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.4 Quibusautem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malisinciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperenturet non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur.
5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.5 Qua die autem templum abalienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templivicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
6 Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.6 Et cum laetitia diebus octoegerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diemsollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.7 Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnostollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
8 Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.8 Et decreverunt communipraecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos.
9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
9 Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt.
10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala quæ in bellis gesta sunt.10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus,illa breviantes, quae continent bellorum mala.
11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem.11 Hic enim, suscepto regno,constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducemprimarium.
12 Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservarepraeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae adillos spectabant, pacifice peragere.
13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatoremet cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi aPhilometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque ampliusnobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat.14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenteradversus Iudaeos bellum instruebat.
15 Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.15 Atque una cum ipso etiam Idumaei, quitenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymissuscipientes bellum alere tentabant.
16 Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum :16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo,supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt inmunitiones Idumaeorum;
17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, quipugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus vigintimilibus trucidaverunt.
18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novemmilia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
19 Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est.19 Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeoeisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant,loca discessit.
20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam,qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmisacceptis, dimiserunt quosdam effugere.
21 Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum essetquod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratresvendidissent, adversariis eorum dimissis.
22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.22 Hos igitur proditores factosinterfecit et confestim duas turres occupavit.
23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
23 Armis autem in manibus omniaprospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
24 At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregriniscopiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuitquasi armis victam Iudaeam capturus.
25 Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,25 Qui autem cum Maccabaeo erant,appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosqueciliciis praecincti
26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, utsibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur,sicut lex declarat.
27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius decivitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.
28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.28 Cumautem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidemprosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium inDominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum.
29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes :29 Sed,cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque inequis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
30 ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.30 ex quibus duoMaccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant,in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusievolaverunt repleti perturbatione.
31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.31 Interfecti sunt autem viginti miliaquingenti et equites sescenti.
32 Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimammunitionem, ducatum illic habente Chaerea.
33 Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.33 Qui autem cum Maccabaeo erantlaetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.
34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.34 At hi qui intus erant, locimunimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :35 sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeoerant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi ferocianimo, occursantem quemque caedebant;
36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.36 sed et alii similiter ascendentes incircumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignesinferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et,recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
37 Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.37 et Timotheum occultantem sein quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.38 Quibusgestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israelbenefaciebat et victoriam dabat illis.