Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primus Machabaeorum 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quaefecit Cendebaeus.
2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, etait illis: “ Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israelab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostrisliberare Israel saepius.
3 Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de cælo vobiscum sit.3 Nunc autem senui, vos autem in misericordiasufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnatepro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ”.
4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin.4 Et elegit deregione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt adCendebaeum et dormierunt in Modin
5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.5 et surrexerunt mane et abierunt in campum.Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluviustorrens erat inter medium ipsorum.
6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.6 Et admovit castra contra faciem eorum ipseet populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; ettransfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
7 Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.7 Et divisitpopulum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorumcopiosus nimis.
8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeuset castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem inmunitionem fugerunt.
9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit :9 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes auteminsecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit.
10 et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.
10 Et fugerunt usque adturres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illisduo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
11 Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :11 Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebatargentum et aurum multum;
12 erat enim gener summi sacerdotis.12 erat enim gener summi sacerdotis.
13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.13 Et exaltatumest cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonemet filios eius, ut tolleret eos.
14 Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath.14 Simon autem perambulans civitates, quaeerant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse etMatthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, menseundecimo, hic est mensis Sabath.
15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.15 Et suscepit eos filius Abubi inmunitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eisconvivium magnum et abscondit illic viros.
16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus :16 Et, cum inebriatus esset Simon etfilii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraveruntin convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis.17 Etfecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.18 Et scripsit haecPtolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet eicivitates et regionem.
19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunismisit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona.
20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
21 Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.21 Et praecurrens quidamnuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici ”.
22 Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quærebant eum perdere.
22 Ut audivit autem, vehementer expavit etcomprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quiaquaerebant eum perdere.
23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus :23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibusfortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus estprinceps sacerdotum post patrem suum.