Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Iudith 12


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.1 Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepitsterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.
2 Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.2 Et dixit Iudith:“ Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt,praebebitur mihi ”.
3 Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ?3 Et dixit ad eam Holofernes: “ Si autem defecerint, quae tecum sunt, undeafferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo,qui habeat similia ”.
4 Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.4 Dixitque ad eum Iudith: “ Vivit anima tua, dominemi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominusin manu mea, quae voluit ”.
5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.5 Et induxerunt eam servi Holofernis intabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliammatutinam
6 Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :6 et misit ad Holofernen dicens: “ Praecipiat nunc dominus meuspermitti ancillam suam exire ad orationem ”.
7 et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.7 Et praecepit Holofernescustodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebatper noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae.
8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.8 Et, utascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationempo puli sui.
9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.9 Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferreturesca eius in vesperum.
10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit c?nam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.10 Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis etneminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium.
11 F?dum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
11 Et dixit Bagoaespadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “ Vadens suade mulieriHebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.
12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.12 Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus nonfabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos ”.
13 Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?13 Et exiitBagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “ Non pigeatpuellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius etbibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicutunam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ”.
14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.14 Dixitque ad eum Iudith: “ Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniamomne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihigaudium usque ad diem mortis meae ”.
15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.15 Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessitancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat aBagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea.
16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.16 Et introiensIudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius,et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendieam ex die, quo viderat illam.
17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.17 Et dixit ad eam Holofernes: “ Bibe et estonobiscum in iucunditatem ”.
18 Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.18 Et dixit Iudith: “ Bibam, domine, quiamagnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae ”.
19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.19 Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsiancilla sua.
20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.20 Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum,quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.