Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Iudith 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum.1 Et factum est, ut cessavit cla mans ad Deum Israel et con summavit omniaverba ista,
2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ,2 surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit indomum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis.
3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se.3 Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae etlavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capilloscapitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimentaiucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses.
4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.4 Etaccepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos etinaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorumvirorum, quicumque viderent eam.
5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.5 Et porrexit abrae suae ascopam vini et vasolei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavitomnia vasa sua et imposuit ei.
6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.6 Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziamet seniores civitatis Chabrin et Charmin.
7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.7 Qui cum vidissent eam, et eratmutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei:
8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.8 “Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas ingloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem ”.
9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat.9 Et procidens infaciem adoravit Deum et dixit ad eos: “ Praecipite aperiri portam civitatis,et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum ”. Etconstituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt;
10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus.
10 et fecerunt sic. Etexiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis,quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbanteam.
11 Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?11 Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum.
12 Quæ respondit : Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.12 Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “ Quorum es et unde venis etquo vadis? ”. Dixitque eis: “ Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facieipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem.
13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.13 Et ego venio adfaciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verbaveritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et domineturuniversae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritusvitae ”.
14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis.14 Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — eterat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam:
15 Et dixerunt ad eam : Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.15 “Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Etnunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradantte in manibus eius.
16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam.16 Si autem steteris in conspectu eius, noli timere cordetuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet ”.
17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes.17 Etelegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunteas ad tabernaculum Holofernis.
18 Dixeruntque ad eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
18 Et factus est concursus in omnibus castris;innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eamstantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum,19 Etmirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, etlaudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non estbonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”.
20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.20 Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius etinduxerunt eam in tabernaculum eius.
21 Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpuraet auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum.
22 Et nuntiaverunt eide ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteaepraecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam ad eum.
23 Cum autem venitcontra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem facieieius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.