Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Thobis 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)1 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filiiGabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,
2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,2 quicaptivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est adextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentemsolem a sinistra parte Phogor.
3 ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.3 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitaemeae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierantmecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.
4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.4 Et cum essem inregione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patrismei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electaex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei etaedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnesgenerationes saeculi.
5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.5 Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris meisacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibusGalilaeae.
6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,6 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicutscriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita etdecimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam inIerusalem
7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.7 et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam triticiet vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Leviservientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sexannorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.
8 Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.8 Et dabam eaorphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabamillis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptumest de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora materpatris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuusest.
9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :9 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriaenostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.
10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.10 Et, postquam incaptivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnesfratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium,
11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua11 egoautem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.
12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.12 Et quoniammemor eram Dei mei in tota anima mea,
13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,13 dedit mihi Excelsus gratiam et speciempenes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;
14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.14 et ibamin Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, inregione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius proeo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.
16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :16 Et in diebusSalmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo.
17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.17 Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum etproiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.
18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,18 Et, si quemoccidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quodfecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enimfiliorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam etsepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.
19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :19 Et abiitquidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, etabscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar,timui et refugi.
20 esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.20 Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihiderelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna etThobias filius meus.
21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.21 Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderentillum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddonfilius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael superomnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.
22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.22 Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim eratpraepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacheribrege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis etex cognatione mea.
23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.