Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 15


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,1 ועזריהו בן עודד היתה עליו רוח אלהים
2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.2 ויצא לפני אסא ויאמר לו שמעוני אסא וכל יהודה ובנימן יהוה עמכם בהיותכם עמו ואם תדרשהו ימצא לכם ואם תעזבהו יעזב אתכם
3 Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.3 וימים רבים לישראל ללא אלהי אמת וללא כהן מורה וללא תורה
4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.4 וישב בצר לו על יהוה אלהי ישראל ויבקשהו וימצא להם
5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :5 ובעתים ההם אין שלום ליוצא ולבא כי מהומת רבות על כל יושבי הארצות
6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.6 וכתתו גוי בגוי ועיר בעיר כי אלהים הממם בכל צרה
7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.7 ואתם חזקו ואל ירפו ידיכם כי יש שכר לפעלתכם
8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.8 וכשמע אסא הדברים האלה והנבואה עדד הנביא התחזק ויעבר השקוצים מכל ארץ יהודה ובנימן ומן הערים אשר לכד מהר אפרים ויחדש את מזבח יהוה אשר לפני אולם יהוה
9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.9 ויקבץ את כל יהודה ובנימן והגרים עמהם מאפרים ומנשה ומשמעון כי נפלו עליו מישראל לרב בראתם כי יהוה אלהיו עמו
10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,10 ויקבצו ירושלם בחדש השלישי לשנת חמש עשרה למלכות אסא
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.11 ויזבחו ליהוה ביום ההוא מן השלל הביאו בקר שבע מאות וצאן שבעת אלפים
12 Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.12 ויבאו בברית לדרוש את יהוה אלהי אבותיהם בכל לבבם ובכל נפשם
13 Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.13 וכל אשר לא ידרש ליהוה אלהי ישראל יומת למן קטן ועד גדול למאיש ועד אשה
14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,14 וישבעו ליהוה בקול גדול ובתרועה ובחצצרות ובשופרות
15 omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum.15 וישמחו כל יהודה על השבועה כי בכל לבבם נשבעו ובכל רצונם בקשהו וימצא להם וינח יהוה להם מסביב
16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.16 וגם מעכה אם אסא המלך הסירה מגבירה אשר עשתה לאשרה מפלצת ויכרת אסא את מפלצתה וידק וישרף בנחל קדרון
17 Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,17 והבמות לא סרו מישראל רק לבב אסא היה שלם כל ימיו
18 eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.18 ויבא את קדשי אביו וקדשיו בית האלהים כסף וזהב וכלים
19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.19 ומלחמה לא היתה עד שנת שלשים וחמש למלכות אסא