Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 13


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.1 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia su per Iudam.
2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.2 Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa.
Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
3 Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israël.4 Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “ Audi, Ieroboam et omnis Israel:
5 Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ?5 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis?
6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.6 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum;
7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis.
8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos.
9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.9 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
10 Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo :10 Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo.
11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.11 Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos : filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit ”.
13 Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.13 Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos.
14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt.14 Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt,
15 Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.15 omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda.
16 Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.16 Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.17 Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium.
18 Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum.
19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :19 Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.20 Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est.
21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.21 Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.22 Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo.
23 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem.