Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 20


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon : perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias quoque urbis plurimas tulit ;2 Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit.
3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon : et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.3 Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus;
7 Hic blasphemavit Israël : et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.7 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.