Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 15


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.2 Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ”.
3 Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei :3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;
4 necnon et filios Aaron, et Levitas.4 necnon et filios Aaron et Levitas.
5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;
6 De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;
7 De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;
8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;
9 De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;
10 De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab
12 et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est :12 et dixit ad eos: “ Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.
13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ”.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.
17 Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiæ.17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
18 Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus,
20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “ Virgines ”.
21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;
22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.
24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arcæ.
24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
25 Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.
27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —
28 Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.
29 Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.