Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Regum I 15


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam.
2 Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.2 Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.
4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei.
6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.6
7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.7 Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam.
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,9 In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae
10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.10 et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius.
12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.12 Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.
13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :14 Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis.
15 et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
15 Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.
16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.16 Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum.
17 Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae.
18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.19 “ Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me ”.
20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.20 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali.
21 Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.21 Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa.
22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.22 Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.23 Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes;
24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.25 Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis.
26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.26 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.28 Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
30 propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.30 propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.
31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?31 Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
32 Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.33 Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis;
34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.