Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Regum I 14


font
VULGATALXX
1 In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam.1 -
2 Dixitque Jeroboam uxori suæ : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.2 -
3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.3 -
4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute.4 -
5 Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat : hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,5 -
6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius.6 -
7 Vade, et dic Jeroboam : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,7 -
8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo :8 -
9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum :9 -
10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.10 -
11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli : quia Dominus locutus est.11 -
12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,12 -
13 et planget eum omnis Israël, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.13 -
14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore :14 -
15 et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.15 -
16 Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.16 -
17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,17 -
18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ.
18 -
19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.19 -
20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
20 -
21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.21 και ροβοαμ υιος σαλωμων εβασιλευσεν επι ιουδα υιος τεσσαρακοντα και ενος ενιαυτων ροβοαμ εν τω βασιλευειν αυτον και δεκα επτα ετη εβασιλευσεν εν ιερουσαλημ τη πολει ην εξελεξατο κυριος θεσθαι το ονομα αυτου εκει εκ πασων φυλων του ισραηλ και το ονομα της μητρος αυτου νααμα η αμμανιτις
22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt.22 και εποιησεν ροβοαμ το πονηρον ενωπιον κυριου και παρεζηλωσεν αυτον εν πασιν οις εποιησαν οι πατερες αυτου και εν ταις αμαρτιαις αυτων αις ημαρτον
23 Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam :23 και ωκοδομησαν εαυτοις υψηλα και στηλας και αλση επι παντα βουνον υψηλον και υποκατω παντος ξυλου συσκιου
24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.24 και συνδεσμος εγενηθη εν τη γη και εποιησαν απο παντων των βδελυγματων των εθνων ων εξηρεν κυριος απο προσωπου υιων ισραηλ
25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem,25 και εγενετο εν τω ενιαυτω τω πεμπτω βασιλευοντος ροβοαμ ανεβη σουσακιμ βασιλευς αιγυπτου επι ιερουσαλημ
26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon :26 και ελαβεν παντας τους θησαυρους οικου κυριου και τους θησαυρους οικου του βασιλεως και τα δορατα τα χρυσα α ελαβεν δαυιδ εκ χειρος των παιδων αδρααζαρ βασιλεως σουβα και εισηνεγκεν αυτα εις ιερουσαλημ τα παντα ελαβεν οπλα τα χρυσα
27 pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.27 και εποιησεν ροβοαμ ο βασιλευς οπλα χαλκα αντ' αυτων και επεθεντο επ' αυτον οι ηγουμενοι των παρατρεχοντων οι φυλασσοντες τον πυλωνα οικου του βασιλεως
28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium : et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.28 και εγενετο οτε εισεπορευετο ο βασιλευς εις οικον κυριου και ηρον αυτα οι παρατρεχοντες και απηρειδοντο αυτα εις το θεε των παρατρεχοντων
29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.29 και τα λοιπα των λογων ροβοαμ και παντα α εποιησεν ουκ ιδου ταυτα γεγραμμενα εν βιβλιω λογων των ημερων τοις βασιλευσιν ιουδα
30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.30 και πολεμος ην ανα μεσον ροβοαμ και ανα μεσον ιεροβοαμ πασας τας ημερας
31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo.31 και εκοιμηθη ροβοαμ μετα των πατερων αυτου και θαπτεται μετα των πατερων αυτου εν πολει δαυιδ και εβασιλευσεν αβιου υιος αυτου αντ' αυτου