Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Samuelis II 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.1 Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est.
2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.2 Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.
3 Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.3 Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc.
4 Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth.4 Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal.
5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.
6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.6 Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.
7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte.
8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
8 Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “ Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius ”.
9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,9 Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “ Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.10 quoniam eum, qui annuntiaverat mihi et dixerat: “Mortuus est Saul”, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg, cui oportebat me dare mercedem pro nuntio;
11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ?11 quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra? ”.
12 Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.12 Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.