Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 7


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.1 ויאמר יהוה לנח בא אתה וכל ביתך אל התבה כי אתך ראיתי צדיק לפני בדור הזה
2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.2 מכל הבהמה הטהורה תקח לך שבעה שבעה איש ואשתו ומן הבהמה אשר לא טהרה הוא שנים איש ואשתו
3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.3 גם מעוף השמים שבעה שבעה זכר ונקבה לחיות זרע על פני כל הארץ
4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.4 כי לימים עוד שבעה אנכי ממטיר על הארץ ארבעים יום וארבעים לילה ומחיתי את כל היקום אשר עשיתי מעל פני האדמה
5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.5 ויעש נח ככל אשר צוהו יהוה
6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.6 ונח בן שש מאות שנה והמבול היה מים על הארץ
7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.7 ויבא נח ובניו ואשתו ונשי בניו אתו אל התבה מפני מי המבול
8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,8 מן הבהמה הטהורה ומן הבהמה אשר איננה טהרה ומן העוף וכל אשר רמש על האדמה
9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.9 שנים שנים באו אל נח אל התבה זכר ונקבה כאשר צוה אלהים את נח
10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.10 ויהי לשבעת הימים ומי המבול היו על הארץ
11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :11 בשנת שש מאות שנה לחיי נח בחדש השני בשבעה עשר יום לחדש ביום הזה נבקעו כל מעינת תהום רבה וארבת השמים נפתחו
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.12 ויהי הגשם על הארץ ארבעים יום וארבעים לילה
13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :13 בעצם היום הזה בא נח ושם וחם ויפת בני נח ואשת נח ושלשת נשי בניו אתם אל התבה
14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,14 המה וכל החיה למינה וכל הבהמה למינה וכל הרמש הרמש על הארץ למינהו וכל העוף למינהו כל צפור כל כנף
15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.15 ויבאו אל נח אל התבה שנים שנים מכל הבשר אשר בו רוח חיים
16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
16 והבאים זכר ונקבה מכל בשר באו כאשר צוה אתו אלהים ויסגר יהוה בעדו
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.17 ויהי המבול ארבעים יום על הארץ וירבו המים וישאו את התבה ותרם מעל הארץ
18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.18 ויגברו המים וירבו מאד על הארץ ותלך התבה על פני המים
19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.19 והמים גברו מאד מאד על הארץ ויכסו כל ההרים הגבהים אשר תחת כל השמים
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.20 חמש עשרה אמה מלמעלה גברו המים ויכסו ההרים
21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,21 ויגוע כל בשר הרמש על הארץ בעוף ובבהמה ובחיה ובכל השרץ השרץ על הארץ וכל האדם
22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.22 כל אשר נשמת רוח חיים באפיו מכל אשר בחרבה מתו
23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.23 וימח את כל היקום אשר על פני האדמה מאדם עד בהמה עד רמש ועד עוף השמים וימחו מן הארץ וישאר אך נח ואשר אתו בתבה
24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.24 ויגברו המים על הארץ חמשים ומאת יום