Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 39


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.1 Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui.
3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.3 Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius.
4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :4 Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius,
5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :5 benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris.
6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.6 Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.7 Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “ Dormi mecum ”.
8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: “ Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua,
9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?9 nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum? ”.
10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.10 Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum.
11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :11 Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret;
12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.12 illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “ Dormi mecum ”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.
13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,13 Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras,
14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,14 vocavit homines domus suae et ait ad eos: “ En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem,
15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.15 et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ”.
16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum
17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :17 et secundum verba haec locuta est: “ Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi;
18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ”.
19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :19 Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;
20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
20 tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.21 Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat,
23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.23 nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.