Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 37


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.
2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.2 Hae sunt generationes Iacob.
Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi.
7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”.
8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”.
10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”.
11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente:
14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem;
15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”.
17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit;
20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”.
21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari
24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.
25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”.
31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt
32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”.
33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”.
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.
35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.
36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.