1 ثم في اول الاسبوع اول الفجر أتين الى القبر حاملات الحنوط الذي أعددنه ومعهنّ اناس. | 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : |
2 فوجدن الحجر مدحرجا عن القبر. | 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. |
3 فدخلن ولم يجدن جسد الرب يسوع. | 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. |
4 وفيما هنّ محتارات في ذلك اذا رجلان وقفا بهنّ بثياب براقة. | 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
5 واذ كنّ خائفات ومنكسات وجوههنّ الى الارض قالا لهنّ. لماذا تطلبن الحي بين الاموات. | 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? |
6 ليس هو ههنا لكنه قام. اذكرن كيف كلمكنّ وهو بعد في الجليل | 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, |
7 قائلا انه ينبغي ان يسلّم ابن الانسان في ايدي اناس خطاة ويصلب وفي اليوم الثالث يقوم. | 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. |
8 فتذكرن كلامه. | 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. |
9 ورجعن من القبر واخبرن الاحد عشر وجميع الباقين بهذا كله. | 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. |
10 وكانت مريم المجدلية ويونّا ومريم ام يعقوب والباقيات معهنّ اللواتي قلن هذا للرسل. | 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. |
11 فتراءى كلامهنّ لهم كالهذيان ولم يصدقوهنّ. | 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. |
12 فقام بطرس وركض الى القبر فانحنى ونظر الاكفان موضوعة وحدها فمضى متعجبا في نفسه مما كان | 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
|
13 واذا اثنان منهم كانا منطلقين في ذلك اليوم الى قرية بعيدة عن اورشليم ستين غلوة اسمها عمواس. | 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. |
14 وكانا يتكلمان بعضهما مع بعض عن جميع هذه الحوادث. | 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. |
15 وفيما هما يتكلمان ويتحاوران اقترب اليهما يسوع نفسه وكان يمشي معهما. | 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : |
16 ولكن أمسكت اعينهما عن معرفته. | 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. |
17 فقال لهما ما هذا الكلام الذي تتطارحان به وانتما ماشيان عابسين. | 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? |
18 فاجاب احدهما الذي اسمه كليوباس وقال له هل انت متغرب وحدك في اورشليم ولم تعلم الامور التي حدثت فيها في هذه الايام. | 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? |
19 فقال لهما وما هي. فقالا المختصة بيسوع الناصري الذي كان انسانا نبيا مقتدرا في الفعل والقول امام الله وجميع الشعب. | 19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : |
20 كيف اسلمه رؤساء الكهنة وحكامنا لقضاء الموت وصلبوه. | 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : |
21 ونحن كنا نرجو انه هو المزمع ان يفدي اسرائيل. ولكن مع هذا كله اليوم له ثلاثة ايام منذ حدث ذلك. | 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. |
22 بل بعض النساء منا حيرننا اذ كنّ باكرا عند القبر. | 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, |
23 ولما لم يجدن جسده أتين قائلات انهنّ رأين منظر ملائكة قالوا انه حيّ. | 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
24 ومضى قوم من الذين معنا الى القبر فوجدوا هكذا كما قالت ايضا النساء واما هو فلم يروه. | 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. |
25 فقال لهما ايها الغبيان والبطيئا القلوب في الايمان بجميع ما تكلم به الانبياء. | 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! |
26 أما كان ينبغي ان المسيح يتألم بهذا ويدخل الى مجده. | 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? |
27 ثم ابتدأ من موسى ومن جميع الانبياء يفسر لهما الأمور المختصة به في جميع الكتب | 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. |
28 ثم اقتربوا الى القرية التي كانا منطلقين اليها وهو تظاهر كانه منطلق الى مكان ابعد. | 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. |
29 فالزماه قائلين امكث معنا لانه نحو المساء وقد مال النهار. فدخل ليمكث معهما. | 29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. |
30 فلما اتكأ معهما اخذ خبزا وبارك وكسّر وناولهما. | 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. |
31 فانفتحت اعينهما وعرفاه ثم اختفى عنهما. | 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. |
32 فقال بعضهما لبعض ألم يكن قلبنا ملتهبا فينا اذ كان يكلمنا في الطريق ويوضح لنا الكتب. | 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? |
33 فقاما في تلك الساعة ورجعا الى اورشليم ووجدا الاحد عشر مجتمعين هم والذين معهم | 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, |
34 وهم يقولون ان الرب قام بالحقيقة وظهر لسمعان. | 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. |
35 واما هما فكانا يخبران بما حدث في الطريق وكيف عرفاه عند كسر الخبز | 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
|
36 وفيما هم يتكلمون بهذا وقف يسوع نفسه في وسطهم وقال لهم سلام لكم. | 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. |
37 فجزعوا وخافوا وظنوا انهم نظروا روحا. | 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. |
38 فقال لهم ما بالكم مضطربين ولماذا تخطر افكار في قلوبكم. | 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? |
39 انظروا يديّ ورجليّ اني انا هو. جسوني وانظروا فان الروح ليس له لحم وعظام كما ترون لي. | 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
40 وحين قال هذا أراهم يديه ورجليه. | 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
41 وبينما هم غير مصدقين من الفرح ومتعجبون قال لهم أعندكم ههنا طعام. | 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? |
42 فناولوه جزءا من سمك مشوي وشيئا من شهد عسل. | 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. |
43 فأخذ وأكل قدامهم | 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
|
44 وقال لهم هذا هو الكلام الذي كلمتكم به وانا بعد معكم انه لا بد ان يتم جميع ما هو مكتوب عني في ناموس موسى والانبياء والمزامير. | 44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. |
45 حينئذ فتح ذهنهم ليفهموا الكتب. | 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, |
46 وقال لهم هكذا هو مكتوب وهكذا كان ينبغي ان المسيح يتألم ويقوم من الاموات في اليوم الثالث. | 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : |
47 وان يكرز باسمه بالتوبة ومغفرة الخطايا لجميع الامم مبتدأ من اورشليم. | 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. |
48 وانتم شهود لذلك. | 48 Vos autem testes estis horum. |
49 وها انا ارسل اليكم موعد ابي. فاقيموا في مدينة اورشليم الى ان تلبسوا قوة من الاعالي | 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
|
50 واخرجهم خارجا الى بيت عنيا. ورفع يديه وباركهم. | 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. |
51 وفيما هو يباركهم انفرد عنهم وأصعد الى السماء. | 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. |
52 فسجدوا له ورجعوا الى اورشليم بفرح عظيم. | 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : |
53 وكانوا كل حين في الهيكل يسبّحون ويباركون الله آمين | 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. |