1 وكلم الرب موسى قائلا. | 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : |
2 اوص بني اسرائيل وقل لهم. قرباني طعامي مع وقائدي رائحة سروري تحرصون ان تقربوه لي في وقته. | 2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. |
3 وقل لهم. هذا هو الوقود الذي تقرّبون للرب خروفان حوليان صحيحان لكل يوم محرقة دائمة. | 3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : |
4 الخروف الواحد تعمله صباحا والخروف الثاني تعمله بين العشاءين. | 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : |
5 وعشر الايفة من دقيق ملتوت بربع الهين من زيت الرض تقدمة. | 5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. |
6 محرقة دائمة. هي المعمولة في جبل سيناء. لرائحة سرور وقودا للرب. | 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. |
7 وسكيبها ربع الهين للخروف الواحد. في القدس اسكب سكيب مسكر للرب. | 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. |
8 والخروف الثاني تعمله بين العشاءين كتقدمة الصباح وكسكيبه تعمله وقود رائحة سرور للرب | 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. |
9 وفي يوم السبت خروفان حوليّان صحيحان وعشران من دقيق ملتوت بزيت تقدمة مع سكيبه | 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : |
10 محرقة كل سبت فضلا عن المحرقة الدائمة وسكيبها | 10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. |
11 وفي رؤوس شهوركم تقرّبون محرقة للرب ثورين ابني بقر وكبشا واحدا وسبعة خراف حوليّة صحيحة | 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, |
12 وثلاثة اعشار من دقيق ملتوت بزيت تقدمة لكل ثور. وعشرين من دقيق ملتوت بزيت تقدمة للكبش الواحد. | 12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes : |
13 وعشرا واحدا من دقيق ملتوت بزيت تقدمة لكل خروف. محرقة رائحة سرور وقودا للرب. | 13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. |
14 وسكائبهنّ تكون نصف الهين للثور وثلث الهين للكبش وربع الهين للخروف من خمر. هذه محرقة كل شهر من اشهر السنة. | 14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. |
15 وتيسا واحدا من المعز ذبيحة خطية للرب. فضلا عن المحرقة الدائمة يقرّب مع سكيبه | 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. |
16 وفي الشهر الاول في اليوم الرابع عشر من الشهر فصح للرب. | 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, |
17 وفي اليوم الخامس عشر من هذا الشهر عيد سبعة ايام يؤكل فطير. | 17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. |
18 في اليوم الاول محفل مقدس. عملا ما من الشغل لا تعملوا. | 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. |
19 وتقرّبون وقودا محرقة للرب ثورين ابني بقر وكبشا واحدا وسبعة خراف حولية. صحيحة تكون لكم. | 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : |
20 وتقدمتهنّ من دقيق ملتوت بزيت ثلاثة اعشار تعملون للثور وعشرين للكبش | 20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, |
21 وعشرا واحدا تعمل لكل خروف من السبعة الخراف | 21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. |
22 وتيسا واحدا ذبيحة خطية للتكفير عنكم. | 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, |
23 فضلا عن محرقة الصباح التي لمحرقة دائمة تعملون هذه. | 23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. |
24 هكذا تعملون كل يوم سبعة ايام طعام وقود رائحة سرور للرب. فضلا عن المحرقة الدائمة يعمل مع سكيبه. | 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. |
25 وفي اليوم السابع يكون لكم محفل مقدس. عملا ما من الشغل لا تعملوا | 25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo. |
26 وفي يوم الباكورة حين تقربون تقدمة جديدة للرب في اسابيعكم يكون لكم محفل مقدس. عملا ما من الشغل لا تعملوا. | 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. |
27 وتقربون محرقة لرائحة سرور للرب ثورين ابني بقر وكبشا واحدا وسبعة خراف حولية. | 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : |
28 وتقدمتهنّ من دقيق ملتوت بزيت ثلاثة اعشار لكل ثور وعشرين للكبش الواحد | 28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, |
29 وعشرا واحدا لكل خروف من السبعة الخراف | 29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, |
30 وتيسا واحدا من المعز للتكفير عنكم. | 30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus. |
31 فضلا عن المحرقة الدائمة وتقدمتها تعملون. مع سكائبهنّ صحيحات تكون لكم | 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. |