1 E tutto il popolo di Giuda fece re, per lo suo padre Amasia, il suo figliuolo Ozia di XVI anni. | 1 Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia. |
2 Egli edificoe Ailat, e restituilla alla signoria di Giuda, poi che il re dormì coi padri suoi. | 2 Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
|
3 Ed era Ozia, quando incominciò a regnare, di XVI anni; e regnoe LII anni in Ierusalem; il nome della madre fu Iechelia di Ierusalem. | 3 Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. |
4 E fece quello ch' era diritto nel cospetto di Dio, secondo tutto quello ch' avea fatto Amasia suo padre. | 4 Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius. |
5 E domandò Iddio nel tempo di Zacaria intendente e vidente Iddio; e domandando egli Iddio, in tutte le cose il dirizzò. | 5 Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus.
|
6 E uscì e combatteo contra i Filistei, e disfece il muro di Get, il muro di Iabnia, il muro di Azoto; ed edificò terre in Azoto, e in Filistim. | 6 Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim. |
7 E aiutollo Iddio contro ai Filistei e contro gli Arabi, i quali abitavano in Gurbaal, e contra gli Ammoniti. | 7 Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas. |
8 Espedivano gli Ammoniti i doni ad Ozia; e divulgossi il nome suo insino all'entrata d'Egitto per le spesse vittorie. | 8 Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum.
|
9 Ed edificò Ozia torri in Ierusalem sopra la porta del canto, e sopra la porta della valle, e le altre nel detto lato del muro, e fermolle. | 9 Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. |
10 E fece torri nella solitudine, e cavò molte cisterne, però ch' egli avea molte pecore, così nei campestri, come nella vastità della solitudine: ed ebbe vigne e vignai ne' monti e in Carmelo; però ch' egli era uomo dato al lavorìo della terra. | 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.
|
11 E lo esercito de' suoi combattitori, il quale procedea a battaglia, era sotto le mani di Ieiel scriba, e sotto le mani di Maasia dottore, e di Anania il quale era de' duchi del re. | 11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. |
12 E tutto il numero de' principi, per le sue famiglie d' uomini forti, fu due milia secento. | 12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum. |
13 E sotto loro era tutto l' altro esercito, trecento e sette migliaia e cinquecento; i quali erano atti a battaglia, e combatteano per lo re contro agli avversarii. | 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios dimicarent. |
14 E apparecchiò loro Ozia, cioè a tutto lo esercito, scudi, lance ed elmi e panciere e archi e fionde a gittare sassi. | 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides. |
15 E fece in Ierusalem edificii di diverse generazioni, li quali acconciò su le torri e nei canti delle mura, acciò che mandasseno saette e grandi sassi; e andò il suo nome a lungi, però che il Signore l'aiutava, e avevalo fortificato. | 15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum.
|
16 Ma quando egli fu fortificato (il suo luogo) si levò il suo cuore in alto in sua ruina; ed era negligente verso il suo Signore Iddio; ed entrato nel tempio di Dio, volse sacrificare lo incenso sopra l'altare del timiama. | 16 Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. |
17 Ed entrato incontanente dopo lui, Azaria sacerdote, e con esso lui i sacerdoti del Signore, ottanta uomini fortissimi, | 17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; |
18 resisterono al re, e dissero: Ozia, non è di tuo officio offerire lo incenso al Signore, ma è dei sacerdoti, cioè de' figliuoli di Aaron, li quali sono consacrati a questo ministerio; esci fuori del santuario, e non vilipendere; però che questo non ti sarà reputato a gloria dal Signore Iddio tuo. | 18 restiterunt regi atque dixerunt: “ Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo ”. |
19 E adirossi Ozia, e tenendo in mano lo turibolo per offerire lo incenso, minacciava a' sacerdoti. E incontanente gli nascè la lepra, in cospetto de' sacerdoti, nella fronte nella casa di Dio sopra l'altare del timiama. | 19 Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. |
20 E guardandolo Azaria pontefice, e tutti gli altri sacerdoti, viddero la lepra nella sua fronte, e tosto lo cacciarono fuori. Ed egli sbigottito s'affrettoe d'uscire; però che incontanente sentìo la piaga di Dio. | 20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus.
|
21 Onde fu re Ozia leproso insino al dì della morte sua, e abitoe in una casa in disparte, pieno di lepra, per la quale cosa egli era issuto cacciato della casa di Dio. E Ioatam suo figliuolo resse la casa del re, e giudicava il popolo della terra. | 21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae.
|
22 Tutto l'altro de' fatti di Ozia, primi e ultimi, scrisse Isaia, figliuolo d' Amos, profeta. | 22 Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. |
23 E dormì Ozia coi padri suoi, e seppellironlo ne' campi delle sepolture regali; però ch' era leproso. E regnò per lui il suo figliuolo Ioatam. | 23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “ Erat leprosus ”. Regnavitque Ioatham filius eius pro eo.
|