Siracide 38
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. | |
2 A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem. | |
3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. | |
4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. | |
5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara, | |
6 ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. | |
7 In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: | |
8 et salus super faciem terrae. | |
9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. | |
10 Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; | |
11 da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico, | |
12 etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. | |
13 Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium. | |
14 Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. | |
15 Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici. | |
16 Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius. | |
17 Amare fer fletum et perfice lamentum | |
18 et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam. | |
19 A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. | |
20 In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis. | |
21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum. | |
22 Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. | |
23 Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. | |
24 In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui. | |
25 Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur, | |
26 qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. | |
27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. | |
28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus. | |
29 Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. | |
30 Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius. | |
31 Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem. | |
32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; | |
33 in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam: | |
34 cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem. | |
35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. | |
36 Sine his omnibus non aedificabitur civitas, | |
37 et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; | |
38 super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur; | |
39 sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis. |