Giobbe 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. | 1 רוחי חבלה ימי נזעכו קברים לי |
2 Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus? | 2 אם לא התלים עמדי ובהמרותם תלן עיני |
3 Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam? | 3 שימה נא ערבני עמך מי הוא לידי יתקע |
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur. | 4 כי לבם צפנת משכל על כן לא תרמם |
5 Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. | 5 לחלק יגיד רעים ועיני בניו תכלנה |
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem. | 6 והצגני למשל עמים ותפת לפנים אהיה |
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. | 7 ותכה מכעש עיני ויצרי כצל כלם |
8 Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. | 8 ישמו ישרים על זאת ונקי על חנף יתערר |
9 Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. | 9 ויאחז צדיק דרכו וטהר ידים יסיף אמץ |
10 Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. | 10 ואולם כלם תשבו ובאו נא ולא אמצא בכם חכם |
11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. | 11 ימי עברו זמתי נתקו מורשי לבבי |
12 Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. | 12 לילה ליום ישימו אור קרוב מפני חשך |
13 Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. | 13 אם אקוה שאול ביתי בחשך רפדתי יצועי |
14 Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus. | 14 לשחת קראתי אבי אתה אמי ואחתי לרמה |
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? | 15 ואיה אפו תקותי ותקותי מי ישורנה |
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ”. | 16 בדי שאל תרדנה אם יחד על עפר נחת |