Salmi 73
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Psalmus. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! | 1 Psalmus. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! |
2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, | 2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, |
3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. | 3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. |
4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. | 4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. |
5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. | 5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. |
6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. | 6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. |
7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. | 7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. |
8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. | 8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. |
9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. | 9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. |
10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. | 10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. |
11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”. | 11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”. |
12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. | 12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. |
13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; | 13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; |
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”. | 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”. |
15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. | 15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. |
16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, | 16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, |
17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. | 17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. |
18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. | 18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. |
19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. | 19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. |
20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. | 20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. |
21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; | 21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; |
22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. | 22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. |
23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. | 23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. |
24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. | 24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. |
25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. | 25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. |
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. | 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. |
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. | 27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. |
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. | 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. |