Giobbe 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 Respondens autem Job dixit : |
2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? | 2 Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ? |
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! | 3 Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam. |
4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te? | 4 Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ? |
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. | 5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. |
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. | 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. |
7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum. | 7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. |
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. | 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. |
9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. | 9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. |
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. | 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. |
11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. | 11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. |
12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. | 12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. |
13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem. | 13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. |
14 Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”. | 14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? |