Giobbe 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NEW JERUSALEM |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 Job spoke next. He said: |
2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? | 2 To one so weak, what a help you are, for the arm that is powerless, what a rescuer! |
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! | 3 What excellent advice you give the unlearned, you are never at a loss for a helpful suggestion! |
4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te? | 4 For whom are these words of yours intended and whence comes that wit you are now displaying? |
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. | |
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. | |
7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum. | |
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. | |
9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. | |
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. | |
11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. | |
12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. | |
13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem. | |
14 Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”. |