Proverbi 31
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius. | 1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius. |
2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? | 2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? |
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges. | 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges. |
4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, | 4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, |
5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis. | 5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis. |
6 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: | 6 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: |
7 bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius. | 7 bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius. |
8 Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; | 8 Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; |
9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. | 9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. |
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. | 10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. |
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit. | 11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit. |
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. | 12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. |
13 DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. | 13 DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. |
14 HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. | 14 HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. |
15 VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. | 15 VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. |
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. | 16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. |
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. | 17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. |
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. | 18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. |
19 IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. | 19 IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. |
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. | 20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. |
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. | 21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. |
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. | 22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. |
23 NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. | 23 NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. |
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. | 24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. |
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. | 25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. |
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. | 26 PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. |
27 SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. | 27 SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. |
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: | 28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: |
29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ”. | 29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ”. |
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. | 30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. |
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. | 31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. |