Sophonias 1
123
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Compare with another Bible
Change Bible
1Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
2Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :
3congregans hominem et pecus,
congregans volatilia cæli et pisces maris :
et ruinæ impiorum erunt,
et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
4Et extendam manum meam super Judam
et super omnes habitantes Jerusalem :
et disperdam de loco hoc reliquias Baal,
et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;
5et eos qui adorant super tecta militiam cæli,
et adorant et jurant in Domino,
et jurant in Melchom ;
6et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quæsierunt Dominum,
nec investigaverunt eum.
7Silete a facie Domini Dei,
quia juxta est dies Domini :
quia præparavit Dominus hostiam ;
sanctificavit vocatos suos.
8Et erit : in die hostiæ Domini,
visitabo super principes,
et super filios regis,
et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,
qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
10Et erit in die illa, dicit Dominus,
vox clamoris a porta piscium,
et ululatus a Secunda,
et contritio magna a collibus.
11Ululate, habitatores Pilæ :
conticuit omnis populus Chanaan,
disperierunt omnes involuti argento.
12Et erit in tempore illo :
scrutabor Jerusalem in lucernis,
et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,
qui dicunt in cordibus suis :
Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
13Et erit fortitudo eorum in direptionem,
et domus eorum in desertum :
et ædificabunt domos, et non habitabunt ;
et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
14Juxta est dies Domini magnus :
juxta est, et velox nimis.
Vox diei Domini amara :
tribulabitur ibi fortis.
15Dies iræ dies illa,
dies tribulationis et angustiæ,
dies calamitatis et miseriæ,
dies tenebrarum et caliginis,
dies nebulæ et turbinis,
16dies tubæ et clangoris super civitates munitas,
et super angulos excelsos.
17Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,
quia Domino peccaverunt ;
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et corpora eorum sicut stercora.
18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos
in die iræ Domini :
in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram.
123
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito