Sapientia 3
12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. | 1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. |
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, | 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, |
3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace : | 3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. |
4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. | 4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; |
5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. | 5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. |
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. | 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, |
7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. | 7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; |
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. |
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. | 9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. |
10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. | 10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. |
11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | 11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. |
12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. | 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. |
13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; | 13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. |
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. | 14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. |
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. | 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. |
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. | 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. |
17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum : | 17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; |
18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. | 18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: |
19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. | 19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. |