| 1 Tu autem loquere, quae decentsanam doctrinam.
|
| 2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
|
| 3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae,bene docentes, |
| 4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament,filios diligant, |
| 5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae,subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
|
| 6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. |
| 7 In omnibus teipsum praebensexemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, |
| 8 in verbo sanoirreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malumdicere de nobis.
|
| 9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, noncontradicentes, |
| 10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, utdoctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
|
| 11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
| 12 erudiens nos, utabnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus inhoc saeculo, |
| 13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei etsalvatoris nostri Iesu Christi; |
| 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nosredimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorembonorum operum.
|
| 15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
|