1 فاثبتوا اذا في الحرية التي قد حررنا المسيح بها ولا ترتبكوا ايضا بنير عبودية. | 1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. |
2 ها انا بولس اقول لكم انه ان اختتنتم لا ينفعكم المسيح شيئا. | 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. |
3 لكن اشهد ايضا لكل انسان مختتن انه ملتزم ان يعمل بكل الناموس. | 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. |
4 قد تبطلتم عن المسيح ايها الذين تتبررون بالناموس. سقطتم من النعمة | 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. |
5 فاننا بالروح من الايمان نتوقع رجاء بر. | 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. |
6 لانه في المسيح يسوع لا الختان ينفع شيئا ولا الغرلة بل الايمان العامل بالمحبة. | 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. |
7 كنتم تسعون حسنا. فمن صدكم حتى لا تطاوعوا للحق. | 7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? |
8 هذه المطاوعة ليست من الذي دعاكم. | 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. |
9 خميرة صغيرة تخمّر العجين كله. | 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. |
10 ولكنني اثق بكم في الرب انكم لا تفتكرون شيئا آخر. ولكن الذي يزعجكم سيحمل الدينونة ايّ من كان. | 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. |
11 واما انا ايها الاخوة فان كنت بعد اكرز بالختان فلماذا أضطهد بعد. اذا عثرة الصليب قد بطلت. | 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. |
12 يا ليت الذين يقلقونكم يقطعون ايضا | 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
|
13 فانكم انما دعيتم للحرية ايها الاخوة. غير انه لا تصيّروا الحرية فرصة للجسد بل بالمحبة اخدموا بعضكم بعضا. | 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. |
14 لان كل الناموس في كلمة واحده يكمل. تحب قريبك كنفسك. | 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. |
15 فاذا كنتم تنهشون وتأكلون بعضكم بعضا فانظروا لئلا تفنوا بعضكم بعضا | 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. |
16 وانما اقول اسلكوا بالروح فلا تكملوا شهوة الجسد. | 16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. |
17 لان الجسد يشتهي ضد الروح والروح ضد الجسد. وهذان يقاوم احدهما الآخر حتى تفعلون ما لا تريدون. | 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. |
18 ولكن اذا انقدتم بالروح فلستم تحت الناموس. | 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. |
19 واعمال الجسد ظاهرة التي هي زنى عهارة نجاسة دعارة | 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, |
20 عبادة الاوثان سحر عداوة خصام غيرة سخط تحزب شقاق بدعة | 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, |
21 حسد قتل سكر بطر وامثال هذه التي اسبق فاقول لكم عنها كما سبقت فقلت ايضا ان الذين يفعلون مثل هذه لا يرثون ملكوت الله. | 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. |
22 واما ثمر الروح فهو محبة فرح سلام طول اناة لطف صلاح ايمان | 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, |
23 وداعة تعفف. ضد امثال هذه ليس ناموس. | 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. |
24 ولكن الذين هم للمسيح قد صلبوا الجسد مع الاهواء والشهوات. | 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. |
25 ان كنا نعيش بالروح فلنسلك ايضا بحسب الروح. | 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. |
26 لا نكن معجبين نغاضب بعضنا بعضا ونحسد بعضنا بعضا | 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. |