1 وكلم الرب موسى قائلا. | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 انظر. قد دعوت بصلئيل بن أوري بن حور من سبط يهوذا باسمه. | 2 “ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae |
3 وملأته من روح الله بالحكمة والفهم والمعرفة وكل صنعة | 3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere |
4 لاختراع مخترعات ليعمل في الذهب والفضة والنحاس | 4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere, |
5 ونقش حجارة للترصيع ونجارة الخشب. ليعمل في كل صنعة. | 5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus; |
6 وها انا قد جعلت معه أهوليآب بن اخيساماك من سبط دان. وفي قلب كل حكيم القلب جعلت حكمة ليصنعوا كل ما امرتك. | 6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi: |
7 خيمة الاجتماع وتابوت الشهادة والغطاء الذي عليه وكل آنية الخيمة. | 7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi |
8 والمائدة وآنيتها والمنارة الطاهرة وكل آنيتها ومذبح البخور. | 8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis |
9 ومذبح المحرقة وكل آنيته والمرحضة وقاعدتها | 9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua |
10 والثياب المنسوجة والثياب المقدسة لهرون الكاهن وثياب بنيه للكهانة | 10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, |
11 ودهن المسحة والبخور العطر للقدس. حسب كل ما امرتك به يصنعون | 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”.
|
12 وكلم الرب موسى قائلا. | 12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
13 وانت تكلم بني اسرائيل قائلا سبوتي تحفظونها. لانه علامة بيني وبينكم في اجيالكم لتعلموا اني انا الرب الذي يقدّسكم. | 13 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. |
14 فتحفظون السبت لانه مقدّس لكم. من دنّسه يقتل قتلا. ان كل من صنع فيه عملا تقطع تلك النفس من بين شعبها. | 14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. |
15 ستة ايام يصنع عمل. واما اليوم السابع ففيه سبت عطلة مقدّس للرب. كل من صنع عملا في يوم السبت يقتل قتلا. | 15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. |
16 فيحفظ بنو اسرائيل السبت ليصنعوا السبت في اجيالهم عهدا ابديا. | 16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum |
17 هو بيني وبين بني اسرائيل علامة الى الابد. لانه في ستة ايام صنع الرب السماء والارض وفي اليوم السابع استراح وتنفّس | 17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
|
18 ثم اعطى موسى عند فراغه من الكلام معه في جبل سيناء لوحي الشهادة لوحي حجر مكتوبين باصبع الله | 18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
|