Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 18


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.1 وكان لما فرغ من الكلام مع شاول انّ نفس يوناثان تعلّقت بنفس داود واحبه يوناثان كنفسه.
2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.2 فأخذه شاول في ذلك اليوم ولم يدعه يرجع الى بيت ابيه.
3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.3 وقطع يوناثان وداود عهدا لانه احبه كنفسه.
4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.4 وخلع يوناثان الجبة التي عليه واعطاها لداود مع ثيابه وسيفه وقوسه ومنطقته.
5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
5 وكان داود يخرج الى حيثما ارسله شاول. كان يفلح. فجعله شاول على رجال الحرب وحسن في اعين جميع الشعب وفي اعين عبيد شاول ايضا
6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.6 وكان عند مجيئهم حين رجع داود من قتل الفلسطيني ان النساء خرجت من جميع مدن اسرائيل بالغناء والرقص للقاء شاول الملك بدفوف وبفرح وبمثلثات.
7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes:
“ Percussit Saul milia sua,
et David decem milia sua ”.
7 فاجابت النساء اللاعبات وقلن ضرب شاول الوفه وداود ربواته.
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”.8 فاحتمى شاول جدا وساء هذا الكلام في عينيه وقال اعطين داود ربوات واما انا فاعطينني الالوف. وبعد فقط تبق له المملكة.
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
9 فكان شاول يعاين داود من ذلك اليوم فصاعدا.
10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.10 وكان في الغد ان الروح الردي من قبل الله اقتحم شاول وجنّ في وسط البيت وكان داود يضرب بيده كما في يوم فيوم وكان الرمح بيد شاول.
11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
11 فاشرع شاول الرمح وقال اضرب داود حتى الى الحائط. فتحول داود من امامه مرتين.
12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.12 وكان شاول يخاف داود لان الرب كان معه وقد فارق شاول.
13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.13 فابعده شاول عنه وجعله له رئيس الف فكان يخرج ويدخل امام الشعب.
14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.14 وكان داود مفلحا في جميع طرقه والرب معه.
15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;15 فلما رأى شاول انه مفلح جدا فزع منه.
16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
16 وكان جميع اسرائيل ويهوذا يحبون داود لانه كان يخرج ويدخل امامهم
17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”.17 وقال شاول لداود هوذا ابنتي الكبيرة ميرب اعطيك اياها امرأة. انما كن لي ذا بأس وحارب حروب الرب. فان شاول قال لا تكن يدي عليه بل لتكن عليه يد الفلسطينيين.
18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ”.18 فقال داود لشاول من انا وما هي حياتي وعشيرة ابي في اسرائيل حتى اكون صهر الملك.
19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.
19 وكان في وقت اعطاء ميرب ابنة شاول لداود انها أعطيت لعدريئيل المحولي امرأة.
20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;20 وميكال ابنة شاول احبت داود فاخبروا شاول فحسن الامر في عينيه.
21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener meus eris hodie ”.21 وقال شاول اعطيه اياها فتكون له شركا وتكون يد الفلسطينيين عليه. وقال شاول لداود ثانية تصاهرني اليوم.
22 Et mandavit Saul servis suis: “ Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”.22 وأمر شاول عبيده. تكلموا مع داود سرّا قائلين هوذا قد سرّ بك الملك وجميع عبيده قد احبوك فالآن صاهر الملك.
23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”.23 فتكلم عبيد شاول في اذني داود بهذا الكلام. فقال داود هل مستخف في اعينكم مصاهرة الملك وانا رجل مسكين وحقير.
24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”.24 فاخبر شاول عبيده قائلين بمثل هذا الكلام تكلم داود.
25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
25 فقال شاول هكذا تقولون لداود. ليست مسرّة الملك بالمهر بل بمئة غلفة من الفلسطينيين للانتقام من اعداء الملك. وكان شاول يتفكر ان يوقع داود بيد الفلسطينيين.
26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.26 فاخبر عبيده داود بهذا الكلام فحسن الكلام في عيني داود ان يصاهر الملك. ولم تكمل الايام
27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
27 حتى قام داود وذهب هو ورجاله وقتل من الفلسطينيين مئتي رجل واتى داود بغلفهم فاكملوها للملك لمصاهرة الملك. فاعطاه شاول ميكال ابنته امرأة.
28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.28 فرأى شاول وعلم ان الرب مع داود. وميكال ابنة شاول كانت تحبه.
29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.29 وعاد شاول يخاف داود بعد وصار شاول عدوا لداود كل الايام
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.
30 وخرج اقطاب الفلسطينيين ومن حين خروجهم كان داود يفلح اكثر من جميع عبيد شاول فتوقّر اسمه جدا