Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 18


font
NOVA VULGATALXX
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.1 -
2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.2 -
3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.3 -
4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.4 -
5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
5 -
6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.6 και εξηλθον αι χορευουσαι εις συναντησιν δαυιδ εκ πασων πολεων ισραηλ εν τυμπανοις και εν χαρμοσυνη και εν κυμβαλοις
7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes:
“ Percussit Saul milia sua,
et David decem milia sua ”.
7 και εξηρχον αι γυναικες και ελεγον επαταξεν σαουλ εν χιλιασιν αυτου και δαυιδ εν μυριασιν αυτου
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”.8 και πονηρον εφανη το ρημα εν οφθαλμοις σαουλ περι του λογου τουτου και ειπεν τω δαυιδ εδωκαν τας μυριαδας και εμοι εδωκαν τας χιλιαδας
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
9 και ην σαουλ υποβλεπομενος τον δαυιδ απο της ημερας εκεινης και επεκεινα
10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.10 -
11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
11 -
12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.12 και εφοβηθη σαουλ απο προσωπου δαυιδ
13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.13 και απεστησεν αυτον απ' αυτου και κατεστησεν αυτον εαυτω χιλιαρχον και εξεπορευετο και εισεπορευετο εμπροσθεν του λαου
14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.14 και ην δαυιδ εν πασαις ταις οδοις αυτου συνιων και κυριος μετ' αυτου
15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;15 και ειδεν σαουλ ως αυτος συνιει σφοδρα και ευλαβειτο απο προσωπου αυτου
16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
16 και πας ισραηλ και ιουδας ηγαπα τον δαυιδ οτι αυτος εξεπορευετο και εισεπορευετο προ προσωπου του λαου
17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”.17 -
18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ”.18 -
19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.
19 -
20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;20 και ηγαπησεν μελχολ η θυγατηρ σαουλ τον δαυιδ και απηγγελη σαουλ και ηυθυνθη εν οφθαλμοις αυτου
21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener meus eris hodie ”.21 και ειπεν σαουλ δωσω αυτην αυτω και εσται αυτω εις σκανδαλον και ην επι σαουλ χειρ αλλοφυλων
22 Et mandavit Saul servis suis: “ Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”.22 και ενετειλατο σαουλ τοις παισιν αυτου λεγων λαλησατε υμεις λαθρα τω δαυιδ λεγοντες ιδου ο βασιλευς θελει εν σοι και παντες οι παιδες αυτου αγαπωσιν σε και συ επιγαμβρευσον τω βασιλει
23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”.23 και ελαλησαν οι παιδες σαουλ εις τα ωτα δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ειπεν δαυιδ ει κουφον εν οφθαλμοις υμων επιγαμβρευσαι βασιλει καγω ανηρ ταπεινος και ουχι ενδοξος
24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”.24 και απηγγειλαν οι παιδες σαουλ αυτω κατα τα ρηματα ταυτα α ελαλησεν δαυιδ
25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
25 και ειπεν σαουλ ταδε ερειτε τω δαυιδ ου βουλεται ο βασιλευς εν δοματι αλλ' η εν εκατον ακροβυστιαις αλλοφυλων εκδικησαι εις εχθρους του βασιλεως και σαουλ ελογισατο αυτον εμβαλειν εις χειρας των αλλοφυλων
26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.26 και απαγγελλουσιν οι παιδες σαουλ τω δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ευθυνθη ο λογος εν οφθαλμοις δαυιδ επιγαμβρευσαι τω βασιλει
27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
27 και ανεστη δαυιδ και επορευθη αυτος και οι ανδρες αυτου και επαταξεν εν τοις αλλοφυλοις εκατον ανδρας και ανηνεγκεν τας ακροβυστιας αυτων τω βασιλει και επιγαμβρευεται τω βασιλει και διδωσιν αυτω την μελχολ θυγατερα αυτου αυτω εις γυναικα
28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.28 και ειδεν σαουλ οτι κυριος μετα δαυιδ και πας ισραηλ ηγαπα αυτον
29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.29 και προσεθετο ευλαβεισθαι απο δαυιδ ετι
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.