Osea 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Poenas solvet Samaria,
quoniam rebellavit contra Deum suum:
in gladio peribunt,
parvuli eorum elidentur,
et praegnantes discindentur.
2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
3Tollite vobiscum verba
et convertimini ad Dominum;
dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem
et accipe bonum,
et reddemus fructum labiorum nostrorum.
4Assyria non salvabit nos;
super equum non ascendemus
nec vocabimus ultra: “Deos nostros!”
opera manuum nostrarum,
quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.
5“ Sanabo praevaricationem eorum,
diligam eos spontanee,
quia aversus est furor meus ab eis.
6Ero quasi ros pro Israel;
germinabit quasi lilium
et mittet radices suas ut Libanus.
7Expandentur rami eius;
et erit quasi oliva gloria eius,
et odor eius ut Libani.
8Convertentur sedentes in umbra mea,
colent triticum
et germinabunt quasi vinea;
memoriale eius sicut vinum Libani.
9Ephraim, quid ei ultra idola?
Ego exaudio et respicio in eum.
Ego ut abies virens:
ex me fructus tuus invenitur ”.10Qui sapiens est, intellegat ista;
intellegens sciat haec!
Quia rectae viae Domini,
et iusti ambulabunt in eis;
praevaricatores vero corruent in eis.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito