Sapienza 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. | 1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. |
2 Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas; | 2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. |
3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. | 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. |
4 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. | 4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. |
5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. | 5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt : |
6 Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi | 6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. |
7 in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, | 7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. |
8 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. | 8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, |
9 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. | 9 ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. |
10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. | 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. |
11 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur; | 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. |
12 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. | 12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur. |
13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. | 13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. |
14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finemeventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. | 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. |
15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, | 15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. |
16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur. | 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; |
17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones | 17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. |
18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, | 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, |
19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. | 19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; |
20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. | 20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. |
21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? | 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. |
22 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. | 22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ? |
23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. | 23 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. |
24 Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. | 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. |
25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? | 25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. |
26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. | 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ? |
27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. |