Scrutatio

Domenica, 5 maggio 2024 - Beato Nunzio Sulprizio ( Letture di oggi)

Canticle of Canticles 6


font
NEW AMERICAN BIBLENOVA VULGATA
1 Where has your lover gone,1 Quo abiit dilectus tuus,
o pulcherrima mulierum?
Quo declinavit dilectus tuus,
et quaeremus eum tecum?
2 My lover has come down to his garden,2 Dilectus meus descendit in hortum suum
ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis
et lilia colligat.
3 My lover belongs to me and I to him;3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
4 You are as beautiful as Tirzah, my beloved,4 Pulchra es, amica mea, sicut Thersa,
decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
5 Turn your eyes from me,5 Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me conturbant.
Capilli tui sicut grex caprarum,
quae descenderunt de Galaad.
6 Your teeth are like a flock of ewes6 Dentes tui sicut grex ovium,
quae ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fetibus,
et sterilis non est in eis.
7 Your cheek is like a half-pomegranate7 Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae
per velamen tuum.
8 There are sixty queens, eighty concubines,8 Sexaginta sunt reginae,
et octoginta concubinae,
et adulescentularum non est numerus;
9 One alone is my dove, my perfect one,9 una est columba mea, perfecta mea,
una est matri suae,
electa genetrici suae.
Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt;
reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
10 Who is this that comes forth like the dawn,10 “ Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata? ”.
11 I came down to the nut garden11 Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium
et inspicerem, si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
12 Before I knew it, my heart had made me12 Non advertit animus meus,
cum posuit me in quadrigas principis populi mei.