Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 29


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישא יעקב רגליו וילך ארצה בני קדם1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
2 וירא והנה באר בשדה והנה שם שלשה עדרי צאן רבצים עליה כי מן הבאר ההוא ישקו העדרים והאבן גדלה על פי הבאר2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3 ונאספו שמה כל העדרים וגללו את האבן מעל פי הבאר והשקו את הצאן והשיבו את האבן על פי הבאר למקמה3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
4 ויאמר להם יעקב אחי מאין אתם ויאמרו מחרן אנחנו4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”.
5 ויאמר להם הידעתם את לבן בן נחור ויאמרו ידענו5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”.
6 ויאמר להם השלום לו ויאמרו שלום והנה רחל בתו באה עם הצאן6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.
7 ויאמר הן עוד היום גדול לא עת האסף המקנה השקו הצאן ולכו רעו7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”.
8 ויאמרו לא נוכל עד אשר יאספו כל העדרים וגללו את האבן מעל פי הבאר והשקינו הצאן8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”.
9 עודנו מדבר עמם ורחל באה עם הצאן אשר לאביה כי רעה הוא9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10 ויהי כאשר ראה יעקב את רחל בת לבן אחי אמו ואת צאן לבן אחי אמו ויגש יעקב ויגל את האבן מעל פי הבאר וישק את צאן לבן אחי אמו10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 וישק יעקב לרחל וישא את קלו ויבך11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 ויגד יעקב לרחל כי אחי אביה הוא וכי בן רבקה הוא ותרץ ותגד לאביה12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13 ויהי כשמע לבן את שמע יעקב בן אחתו וירץ לקראתו ויחבק לו וינשק לו ויביאהו אל ביתו ויספר ללבן את כל הדברים האלה13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14 ויאמר לו לבן אך עצמי ובשרי אתה וישב עמו חדש ימים14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.
Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 ויאמר לבן ליעקב הכי אחי אתה ועבדתני חנם הגידה לי מה משכרתך15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”.
16 וללבן שתי בנות שם הגדלה לאה ושם הקטנה רחל16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17 ועיני לאה רכות ורחל היתה יפת תאר ויפת מראה17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 ויאהב יעקב את רחל ויאמר אעבדך שבע שנים ברחל בתך הקטנה18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.
19 ויאמר לבן טוב תתי אתה לך מתתי אתה לאיש אחר שבה עמדי19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”.
20 ויעבד יעקב ברחל שבע שנים ויהיו בעיניו כימים אחדים באהבתו אתה20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21 ויאמר יעקב אל לבן הבה את אשתי כי מלאו ימי ואבואה אליה21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.
22 ויאסף לבן את כל אנשי המקום ויעש משתה22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23 ויהי בערב ויקח את לאה בתו ויבא אתה אליו ויבא אליה23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 ויתן לבן לה את זלפה שפחתו ללאה בתו שפחה24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.
Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 ויהי בבקר והנה הוא לאה ויאמר אל לבן מה זאת עשית לי הלא ברחל עבדתי עמך ולמה רמיתני25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
26 ויאמר לבן לא יעשה כן במקומנו לתת הצעירה לפני הבכירה26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 מלא שבע זאת ונתנה לך גם את זאת בעבדה אשר תעבד עמדי עוד שבע שנים אחרות27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
28 ויעש יעקב כן וימלא שבע זאת ויתן לו את רחל בתו לו לאשה28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29 ויתן לבן לרחל בתו את בלהה שפחתו לה לשפחה29 cui servam Bilham tradidit.
30 ויבא גם אל רחל ויאהב גם את רחל מלאה ויעבד עמו עוד שבע שנים אחרות30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31 וירא יהוה כי שנואה לאה ויפתח את רחמה ורחל עקרה31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32 ותהר לאה ותלד בן ותקרא שמו ראובן כי אמרה כי ראה יהוה בעניי כי עתה יאהבני אישי32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
33 ותהר עוד ותלד בן ותאמר כי שמע יהוה כי שנואה אנכי ויתן לי גם את זה ותקרא שמו שמעון33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.
34 ותהר עוד ותלד בן ותאמר עתה הפעם ילוה אישי אלי כי ילדתי לו שלשה בנים על כן קרא שמו לוי34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35 ותהר עוד ותלד בן ותאמר הפעם אודה את יהוה על כן קראה שמו יהודה ותעמד מלדת35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.