Giobbe 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2“ Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3Ecce, docuisti multos
et manus lassas roborasti;
4vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
6Nonne timor tuus est fiducia tua,
spes tua est perfectio viarum tuarum?
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit,
aut quando recti deleti sunt?
8quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem
et seminant dolores et metunt eos,9flante Deo perisse,
et spiritu irae eius esse consumptos.10Rugitus leonis et vox leaenae
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11Leo periit, eo quod non haberet praedam,
et catuli leonis dissipati sunt.
12Porro ad me furtive verbum delatum est,
et suscepit auris mea sussurrum eius.
13In horrore visionis nocturnae,
quando solet sopor occupare homines,
14pavor tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt.15Et cum spiritus, me praesente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meae.
16Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi aurae lenis audivi:
17“Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,
aut factore suo purior erit vir?”.
18Ecce, in servis suis fiduciam non habet
et in angelis suis reperit pravitatem.19Quanto magis hi, qui habitant domosluteas,
quorum fundamentum est in pulvere.
Consumentur velut tinea!
20De mane usque ad vesperam succidentur
et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
21Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis?
Morientur, et non in sapientia.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito