Giobbe 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: | 1 ויען אליפז התימני ויאמר |
2 “ Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? | 2 הנסה דבר אליך תלאה ועצר במלין מי יוכל |
3 Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti; | 3 הנה יסרת רבים וידים רפות תחזק |
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. | 4 כושל יקימון מליך וברכים כרעות תאמץ |
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. | 5 כי עתה תבוא אליך ותלא תגע עדיך ותבהל |
6 Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? | 6 הלא יראתך כסלתך תקותך ותם דרכיך |
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? | 7 זכר נא מי הוא נקי אבד ואיפה ישרים נכחדו |
8 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, | 8 כאשר ראיתי חרשי און וזרעי עמל יקצרהו |
9 flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos. | 9 מנשמת אלוה יאבדו ומרוח אפו יכלו |
10 Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt. | 10 שאגת אריה וקול שחל ושני כפירים נתעו |
11 Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. | 11 ליש אבד מבלי טרף ובני לביא יתפרדו |
12 Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. | 12 ואלי דבר יגנב ותקח אזני שמץ מנהו |
13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, | 13 בשעפים מחזינות לילה בנפל תרדמה על אנשים |
14 pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. | 14 פחד קראני ורעדה ורב עצמותי הפחיד |
15 Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. | 15 ורוח על פני יחלף תסמר שערת בשרי |
16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: | 16 יעמד ולא אכיר מראהו תמונה לנגד עיני דממה וקול אשמע |
17 “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. | 17 האנוש מאלוה יצדק אם מעשהו יטהר גבר |
18 Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem. | 18 הן בעבדיו לא יאמין ובמלאכיו ישים תהלה |
19 Quanto magis hi, qui habitant domosluteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! | 19 אף שכני בתי חמר אשר בעפר יסודם ידכאום לפני עש |
20 De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. | 20 מבקר לערב יכתו מבלי משים לנצח יאבדו |
21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia. | 21 הלא נסע יתרם בם ימותו ולא בחכמה |