Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 ויסף איוב שאת משלו ויאמר | 1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit: |
| 2 מי יתנני כירחי קדם כימי אלוה ישמרני | 2 “ Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me? |
| 3 בהלו נרו עלי ראשי לאורו אלך חשך | 3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris. |
| 4 כאשר הייתי בימי חרפי בסוד אלוה עלי אהלי | 4 Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, |
| 5 בעוד שדי עמדי סביבותי נערי | 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, |
| 6 ברחץ הליכי בחמה וצור יצוק עמדי פלגי שמן | 6 quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei. |
| 7 בצאתי שער עלי קרת ברחוב אכין מושבי | 7 Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi, |
| 8 ראוני נערים ונחבאו וישישים קמו עמדו | 8 videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. |
| 9 שרים עצרו במלים וכף ישימו לפיהם | 9 Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo. |
| 10 קול נגידים נחבאו ולשונם לחכם דבקה | 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat. |
| 11 כי אזן שמעה ותאשרני ועין ראתה ותעידני | 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, |
| 12 כי אמלט עני משוע ויתום ולא עזר לו | 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. |
| 13 ברכת אבד עלי תבא ולב אלמנה ארנן | 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci. |
| 14 צדק לבשתי וילבשני כמעיל וצניף משפטי | 14 Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. |
| 15 עינים הייתי לעור ורגלים לפסח אני | 15 Oculus fui caeco et pes claudo; |
| 16 אב אנכי לאביונים ורב לא ידעתי אחקרהו | 16 pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam. |
| 17 ואשברה מתלעות עול ומשניו אשליך טרף | 17 Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. |
| 18 ואמר עם קני אגוע וכחול ארבה ימים | 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies. |
| 19 שרשי פתוח אלי מים וטל ילין בקצירי | 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. |
| 20 כבודי חדש עמדי וקשתי בידי תחליף | 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
| 21 לי שמעו ויחלו וידמו למו עצתי | 21 Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum. |
| 22 אחרי דברי לא ישנו ועלימו תטף מלתי | 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. |
| 23 ויחלו כמטר לי ופיהם פערו למלקוש | 23 Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. |
| 24 אשחק אלהם לא יאמינו ואור פני לא יפילון | 24 Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. |
| 25 אבחר דרכם ואשב ראש ואשכון כמלך בגדוד כאשר אבלים ינחם | 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. |